| Chapter 1 |
1 |
verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem
|
2 |
audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo
|
3 |
quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae
|
4 |
et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps
|
5 |
in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne Hierusalem
|
6 |
et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo
|
7 |
et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur
|
8 |
super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum
|
9 |
quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem
|
10 |
in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite
|
11 |
et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet
|
12 |
quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem
|
13 |
tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel
|
14 |
propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel
|
15 |
adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel
|
16 |
decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te
|