| Chapter 2 |
1 |
et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum
|
2 |
et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius
|
3 |
et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius
|
4 |
et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius
|
5 |
et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius
|
6 |
o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus
|
7 |
o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis
|
8 |
quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius
|
9 |
quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me
|
10 |
lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus
|
11 |
et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te
|
12 |
et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem
|
13 |
sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo
|