Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Matthew 22

The Gospel According to St. Matthew

Return to Index

Chapter 23

1


 

  tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos  

 

 


2


 

  dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei  

 

 


3


 

  omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt  

 

 


4


 

  alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere  

 

 


5


 

  omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias  

 

 


6


 

  amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis  

 

 


7


 

  et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi  

 

 


8


 

  vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis  

 

 


9


 

  et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est  

 

 


10


 

  nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus  

 

 


11


 

  qui maior est vestrum erit minister vester  

 

 


12


 

  qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur  

 

 


13


 

  vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare  

 

 


14


 

  []  

 

 


15


 

  vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos  

 

 


16


 

  vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet  

 

 


17


 

  stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum  

 

 


18


 

  et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet  

 

 


19


 

  caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum  

 

 


20


 

  qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt  

 

 


21


 

  et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso  

 

 


22


 

  et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum  

 

 


23


 

  vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere  

 

 


24


 

  duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes  

 

 


25


 

  vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia  

 

 


26


 

  Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum  

 

 


27


 

  vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia  

 

 


28


 

  sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate  

 

 


29


 

  vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum  

 

 


30


 

  et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum  

 

 


31


 

  itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt  

 

 


32


 

  et vos implete mensuram patrum vestrorum  

 

 


33


 

  serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae  

 

 


34


 

  ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem  

 

 


35


 

  ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare  

 

 


36


 

  amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam  

 

 


37


 

  Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti  

 

 


38


 

  ecce relinquitur vobis domus vestra deserta  

 

 


39


 

  dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini  

 

 


Matthew 24

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: