| Chapter 18 |
1 |
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
|
2 |
loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester
|
3 |
iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis
|
4 |
facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester
|
5 |
custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus
|
6 |
omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus
|
7 |
turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius
|
8 |
turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
|
9 |
turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis
|
10 |
turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
|
11 |
turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis
|
12 |
turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
|
13 |
turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae
|
14 |
turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur
|
15 |
turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius
|
16 |
turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
|
17 |
turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
|
18 |
sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente
|
19 |
ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius
|
20 |
cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis
|
21 |
de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
|
22 |
cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est
|
23 |
cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
|
24 |
ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum
|
25 |
et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos
|
26 |
custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos
|
27 |
omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam
|
28 |
cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos
|
29 |
omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui
|
30 |
custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester
|