| Chapter 10 |
1 |
in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam
|
2 |
et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca
|
3 |
feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus
|
4 |
scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi
|
5 |
reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus
|
6 |
filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar
|
7 |
inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
|
8 |
eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem
|
9 |
quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus
|
10 |
ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit
|
11 |
dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
|
12 |
et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
|
13 |
custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi
|
14 |
en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt
|
15 |
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur
|
16 |
circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius
|
17 |
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera
|
18 |
facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum
|
19 |
et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti
|
20 |
Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius
|
21 |
ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui
|
22 |
in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli
|