| Chapter 27 |
1 |
praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
|
2 |
cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
|
3 |
ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
|
4 |
quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
|
5 |
et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit
|
6 |
et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo
|
7 |
et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo
|
8 |
et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide
|
9 |
dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui
|
10 |
audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi
|
11 |
praecepitque Moses populo in die illo dicens
|
12 |
hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
|
13 |
et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
|
14 |
et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce
|
15 |
maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
|
16 |
maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen
|
17 |
maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen
|
18 |
maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen
|
19 |
maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen
|
20 |
maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
|
21 |
maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen
|
22 |
maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen
|
23 |
maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen
|
24 |
maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen
|
25 |
maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
|
26 |
maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen
|