Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ruth 4

The First Book of Samuel

Return to Index

Chapter 1

1


 

  fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus  

 

 


2


 

  et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi  

 

 


3


 

  et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini  

 

 


4


 

  venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes  

 

 


5


 

  Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius  

 

 


6


 

  adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius  

 

 


7


 

  sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibum  

 

 


8


 

  dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii  

 

 


9


 

  surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini  

 

 


10


 

  cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter  

 

 


11


 

  et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius  

 

 


12


 

  factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eius  

 

 


13


 

  porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam  

 

 


14


 

  dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades  

 

 


15


 

  respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini  

 

 


16


 

  ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens  

 

 


17


 

  tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum  

 

 


18


 

  et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati  

 

 


19


 

  et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus  

 

 


20


 

  et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum  

 

 


21


 

  ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum  

 

 


22


 

  et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter  

 

 


23


 

  et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte  

 

 


24


 

  et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus  

 

 


25


 

  et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli  

 

 


26


 

  et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum  

 

 


27


 

  pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum  

 

 


28


 

  idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait  

 

 


1st Samuel 2

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: