Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Kings 9

The Second Book of the Kings

Return to Index

Chapter 10

1


 

  erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios Ahab dicens  

 

 


2


 

  statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma  

 

 


3


 

  eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri  

 

 


4


 

  timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere  

 

 


5


 

  miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quaecumque iusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac  

 

 


6


 

  rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur  

 

 


7


 

  cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt ad eum in Hiezrahel  

 

 


8


 

  venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane  

 

 


9


 

  cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos  

 

 


10


 

  videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae  

 

 


11


 

  percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiae  

 

 


12


 

  et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad Camaram pastorum in via  

 

 


13


 

  invenit fratres Ahaziae regis Iuda dixitque ad eos quinam estis vos at illi responderunt fratres Ahaziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios reginae  

 

 


14


 

  qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent vivos iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta duos viros et non reliquit ex eis quemquam  

 

 


15


 

  cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru  

 

 


16


 

  dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino et inpositum currui suo  

 

 


17


 

  duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam  

 

 


18


 

  congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius  

 

 


19


 

  nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal  

 

 


20


 

  dixit sanctificate diem sollemnem Baal vocavitque  

 

 


21


 

  et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum  

 

 


22


 

  dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta universis servis Baal et protulerunt eis vestes  

 

 


23


 

  ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal  

 

 


24


 

  ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima eius erit pro anima illius  

 

 


25


 

  factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et duces et ierunt in civitatem templi Baal  

 

 


26


 

  et protulerunt statuam de fano Baal et conbuserunt  

 

 


27


 

  et comminuerunt eam destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc  

 

 


28


 

  delevit itaque Hieu Baal de Israhel  

 

 


29


 

  verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan  

 

 


30


 

  dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel  

 

 


31


 

  porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israhel  

 

 


32


 

  in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel  

 

 


33


 

  a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse ab Aroer quae est super torrentem Arnon et Galaad et Basan  

 

 


34


 

  reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel  

 

 


35


 

  et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria et regnavit Ioachaz filius eius pro eo  

 

 


36


 

  dies autem quos regnavit Hieu super Israhel viginti et octo anni sunt in Samaria  

 

 


2nd Kings 11

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: