| Chapter 17 |
1 |
cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est
|
2 |
et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est
|
3 |
igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens
|
4 |
vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum
|
5 |
neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio
|
6 |
manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam
|
7 |
nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel
|
8 |
et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra
|
9 |
et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio
|
10 |
ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus
|
11 |
cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius
|
12 |
ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum
|
13 |
ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit
|
14 |
et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum
|
15 |
iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David
|
16 |
cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia
|
17 |
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus
|
18 |
quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum
|
19 |
Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia
|
20 |
Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris
|
21 |
quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat
|
22 |
et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius
|
23 |
nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es
|
24 |
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo
|
25 |
tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te
|
26 |
nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia
|
27 |
et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum
|