| Chapter 10 |
1 |
muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
|
2 |
cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
|
3 |
sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
|
4 |
si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
|
5 |
est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
|
6 |
positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
|
7 |
vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
|
8 |
qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
|
9 |
qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
|
10 |
si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
|
11 |
si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
|
12 |
verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
|
13 |
initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
|
14 |
stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
|
15 |
labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
|
16 |
vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
|
17 |
beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
|
18 |
in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
|
19 |
in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
|
20 |
in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam
|