| Chapter 10 |
1 |
audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel
|
2 |
haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes
|
3 |
quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia
|
4 |
argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur
|
5 |
in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene
|
6 |
non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine
|
7 |
quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui
|
8 |
pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est
|
9 |
argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec
|
10 |
Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius
|
11 |
sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt
|
12 |
qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
|
13 |
ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis
|
14 |
stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis
|
15 |
vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt
|
16 |
non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi
|
17 |
congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione
|
18 |
quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur
|
19 |
vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam
|
20 |
tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas
|
21 |
quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
|
22 |
vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum
|
23 |
scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos
|
24 |
corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me
|
25 |
effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt
|