Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ezekiel 22

The Book of the Prophet Ezekiel

Return to Index

Chapter 23

1


 

  et factus est sermo Domini ad me dicens  

 

 


2


 

  fili hominis duae mulieres filiae matris unius fuerunt  

 

 


3


 

  et fornicatae sunt in Aegypto in adulescentia sua fornicatae sunt ibi subacta sunt ubera earum et fractae sunt mammae pubertatis earum  

 

 


4


 

  nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba  

 

 


5


 

  fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes  

 

 


6


 

  vestitos hyacintho principes et magistratus iuvenes cupidinis universos equites ascensores equorum  

 

 


7


 

  et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est  

 

 


8


 

  insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et illi confregerant ubera pubertatis eius et effuderant fornicationem suam super eam  

 

 


9


 

  propterea tradidi eam in manu amatorum suorum in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem  

 

 


10


 

  ipsi discoperuerunt ignominiam eius filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factae sunt famosae mulieres et iudicia perpetrarunt in ea  

 

 


11


 

  quod cum vidisset soror eius Ooliba plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suae  

 

 


12


 

  ad filios Assyriorum praebuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia  

 

 


13


 

  et vidi quod polluta esset via una ambarum  

 

 


14


 

  et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos in pariete imagines Chaldeorum expressas coloribus  

 

 


15


 

  et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terraeque Chaldeorum in qua orti sunt  

 

 


16


 

  et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldeam  

 

 


17


 

  cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata est anima eius ab illis  

 

 


18


 

  denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore eius  

 

 


19


 

  multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiae suae quibus fornicata est in terra Aegypti  

 

 


20


 

  et insanivit libidine super concubitu eorum quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum  

 

 


21


 

  et visitasti scelus adulescentiae tuae quando subacta sunt in Aegypto ubera tua et confractae mammae pubertatis tuae  

 

 


22


 

  propterea Ooliba haec dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu  

 

 


23


 

  filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum  

 

 


24


 

  et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis iudicium et iudicabunt te iudiciis suis  

 

 


25


 

  et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas praecident et quae remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni  

 

 


26


 

  et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae  

 

 


27


 

  et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius  

 

 


28


 

  quia haec dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua  

 

 


29


 

  et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuae  

 

 


30


 

  fecerunt haec tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum  

 

 


31


 

  in via sororis tuae ambulasti et dabo calicem eius in manu tua  

 

 


32


 

  haec dicit Dominus Deus calicem sororis tuae bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quae es capacissima  

 

 


33


 

  ebrietate et dolore repleberis calice maeroris et tristitiae calice sororis tuae Samariae  

 

 


34


 

  et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta eius devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus  

 

 


35


 

  propterea haec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et proiecisti me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas  

 

 


36


 

  et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid iudicas Oollam et Oolibam et adnuntias eis scelera earum  

 

 


37


 

  quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatae sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum  

 

 


38


 

  sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt  

 

 


39


 

  cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam haec fecerunt in medio domus meae  

 

 


40


 

  miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri  

 

 


41


 

  sedisti in lecto pulcherrimo et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam  

 

 


42


 

  et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto posuerunt armillas in manibus eorum et coronas speciosas in capitibus eorum  

 

 


43


 

  et dixi ei quae adtrita est in adulteriis nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec  

 

 


44


 

  et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias  

 

 


45


 

  viri ergo iusti sunt hii iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum  

 

 


46


 

  haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam  

 

 


47


 

  et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent  

 

 


48


 

  et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum  

 

 


49


 

  et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus  

 

 


Ezekiel 24

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: