| Chapter 28 |
1 |
et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
|
2 |
accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus
|
3 |
cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius
|
4 |
ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere
|
5 |
et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est
|
6 |
at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
|
7 |
in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
|
8 |
contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum
|
9 |
quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur
|
10 |
qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
|
11 |
post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
|
12 |
et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
|
13 |
inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
|
14 |
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
|
15 |
et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
|
16 |
cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
|
17 |
post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
|
18 |
qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
|
19 |
contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
|
20 |
propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
|
21 |
at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
|
22 |
rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
|
23 |
cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
|
24 |
et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
|
25 |
cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
|
26 |
dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
|
27 |
incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
|
28 |
notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
|
29 |
[]
|
30 |
mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum
|