| Chapter 6 |
1 |
profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris
|
2 |
et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum
|
3 |
quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me
|
4 |
et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius
|
5 |
tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter
|
6 |
quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum
|
7 |
tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti
|
8 |
respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos
|
9 |
[]
|
10 |
et dixit ei ubi vis ut maneamus
|
11 |
respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam
|
12 |
tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem
|
13 |
pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem
|
14 |
tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit
|
15 |
timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum
|
16 |
tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium
|
17 |
hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos
|
18 |
tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea
|
19 |
ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium
|
20 |
secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris
|
21 |
tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur
|
22 |
transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris
|