| Chapter 14 |
1 |
et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum
|
2 |
conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven
|
3 |
quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit
|
4 |
reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace
|
5 |
in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis
|
6 |
prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam
|
7 |
omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum
|
8 |
et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea
|
9 |
et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel
|
10 |
audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi
|
11 |
et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua
|
12 |
nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc
|
13 |
video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei
|
14 |
factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos
|
15 |
invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum
|
16 |
et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum
|