| Chapter 9 |
1 |
Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo
|
2 |
et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est
|
3 |
ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet
|
4 |
da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis
|
5 |
quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum
|
6 |
et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur
|
7 |
tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum
|
8 |
dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio
|
9 |
et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis
|
10 |
mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te
|
11 |
scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia
|
12 |
et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei
|
13 |
quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus
|
14 |
cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae
|
15 |
corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
|
16 |
et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit
|
17 |
sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
|
18 |
et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines
|
19 |
et per sapientiam sanati sunt
|