| Chapter 27 |
1 |
ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
|
2 |
ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
|
3 |
sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
|
4 |
et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii
|
5 |
et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae
|
6 |
et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam
|
7 |
et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
|
8 |
et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
|
9 |
multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
|
10 |
dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
|
11 |
centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur
|
12 |
et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
|
13 |
adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
|
14 |
non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
|
15 |
cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur
|
16 |
insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
|
17 |
qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
|
18 |
valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
|
19 |
et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
|
20 |
neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
|
21 |
et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
|
22 |
et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
|
23 |
adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
|
24 |
dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
|
25 |
propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
|
26 |
in insulam autem quandam oportet nos devenire
|
27 |
sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
|
28 |
qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
|
29 |
timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
|
30 |
nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
|
31 |
dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
|
32 |
tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
|
33 |
et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
|
34 |
propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
|
35 |
et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
|
36 |
animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
|
37 |
eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
|
38 |
et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
|
39 |
cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
|
40 |
et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
|
41 |
et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
|
42 |
militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
|
43 |
centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
|
44 |
et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram
|