Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Wisdom 7

The Wisdom of Solomon

Return to Index

Chapter 8

1


 

  adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter  

 

 


2


 

  hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius  

 

 


3


 

  generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam  

 

 


4


 

  doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius  

 

 


5


 

  et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae locupletius quae omnia operatur  

 

 


6


 

  si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est artifex  

 

 


7


 

  et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus  

 

 


8


 

  et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum  

 

 


9


 

  proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei  

 

 


10


 

  habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis  

 

 


11


 

  acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me  

 

 


12


 

  tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent  

 

 


13


 

  propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam  

 

 


14


 

  disponam populos et nationes mihi erunt subiectae  

 

 


15


 

  timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis  

 

 


16


 

  intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium  

 

 


17


 

  haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae  

 

 


18


 

  et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem  

 

 


19


 

  puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam  

 

 


20


 

  et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum  

 

 


21


 

  et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis  

 

 


Wisdom 9

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: